Rozmiar: 15909 bajtów

CCXXXVIII.

1356, Januar 17. Münsterberg.

Der Herzog Nicolaus von Schlesien und Münsterberg befreit das Kloster und dessen Unterthanen von dem Schosse und der allgemeinen Bede.

Nos Nicolaus dei gratia dux Slezie et dominus in Munsterberg notum facimus universis tam presentibus quam futuris, ad quorum audientiam seu notitiam presentes perducuntur, quod atten­dentes notabilia et utilia servitia nobis per venerabilem virum dominum . . abbatem in Camencz et eius conventum exhibita ac etiam notabiles subventiones, quibus nobis fideliter omni tempore subvenerunt, idcirco ipsi domino . . abbati in Camencz predicto nec non toto eius conventui ibidem talem duximus facere gratiam specialem, videlicet, quod idem dominus . . abbas et eius conventus, eorum homines et rustici in bonis nostro dominio subiectis residentes de collecta et generali petitione, quam primum ipsam super nostros homines milites et clientes ac etiam super nostram totam terram duxerimus inponendam, a nobis esse debeant liberi, soluti penitus et exempti. Presentium sub nostro sigillo testimonio litterarum; presentibus etiam nobili Matheo comite de Trencz fratre nostro dilecto, Schibechino de Czeczczow, Johanne Czirwicz militibus; Pachskone Rinbaben, Petro et Dobesco de Domancz fidelibus nostris et Nicolao de Ponkow notario nostro, cui presentes dedimus in commisso. Datum Munsterberg in dominica proxima ante diem sancte Agnetis anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto.

Or. Perg. An einem Pergamentstreifen das kleine Helmsiegel des Herzogs.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów